- COSTUMS
- COSTUMSradix iucundi odoris, de qua sic Plin. l. 12. c. 12. Radix costi gustu fervens, odore eximiô, frutice alias inutili. Primô statim introitu amnis Indi in Patale insula, duo sunt eius genera, nigrum, et quod melius, candicans. Pretium in libras XVI. Dioscorides hoc costum τὴν χρόαν πυξῶδες, colore buxeum ait; quod non in India solum, sed in Arabia quoque nasci observat Salmas. ad Solin. Eius in sacris olim usus. Plin. l. 22 c. 24. ture supplicamus et costô. Unde Propertius sibi sacra facienti, ob navale Actiacum proelium, costum dari vult. Propert. l. 4. El.6. v. 5.Costum molle date, et blandi mihi thuris honores.Certe inter pretiosos frutices habitum esse constat, ex Horatio Carm. l. 3. Od. 1. v. 41.Quod si dolentem nec Phrygius lapis,Nec purpur arum sidere clariorDelevit usus, nec FalernaeVitis, Achaemeniumque costum.I. e. Persicum. Sociatur cinnamis, apud Ovid. l. 10. Met. v. 307.----- ----- sit dives amomô,Cinnamaque, costumque, suam, sudataque lignoTura serat etc.Vide Car. Paschal. Coronar. l. 3. c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.